Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VII] Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, euerteretur, multo ferocius atque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, diis illis communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc

Abscessere omnes adytis arisque relictis

Di, quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Sullae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium ciuilium Sulla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. Deseruerint dii adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior naxceretur: cur et postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat diis causa partium Sullanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: cur eidem Sullae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum stetisse perhibetur, non ut <diceretur>:

Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, ad eorum laudem, sed ne diceretur:

Excessere omnes adytis arisque relictis

Di, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL