Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIV] Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! Quam crebrae strages Romani Allbanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creauit Ascanius, Romae mater propior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis hinc atque inde fratribus placuit experiri: a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processrunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox atque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (uicini quippe atque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur affectus. Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Vnde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremptum manu? Vnde Marcellus Syracusanam ciuitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano impetremus affectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremptum sine crimine fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma gaudebat.

Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis nulla similis inuenitur; tantum ut resides moueret

Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis

Agmina. Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli atque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: "Postea uero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare", et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: Magnus ille atque ille, quia cum illo et illo pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, uincunt et ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam ilorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus implebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed uniuerso obri, et tunc uiuis et postris, quo usque ista fama porrigitur, impium spectaculum praebebatur?

Vim tamen patiebantur studii sui dii illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremptos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro dubus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi Aeneas regnum peregrinum atque fugituum constituerat, tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex tutraque una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen illa, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? non paruum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot diis praesidibus in pace regnauit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL