Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XV] Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ile solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum. Quam solis obscrationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; namplena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: "Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria." (Quod autem dicit eum subito non comparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facionorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit.) De tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatu, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: "Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos immortales beniuolentia famaque sustulimus", ut non uere factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: "Vt easem, inquit, tenebras efficiat, quas efficit <in> interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus." Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.
Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in rgunum, nefario scelere occisus est. Nec "discessere adytis arisque relictis di" tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse sucessit. Hunc illi dii nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque uiderunt et regem suum Iouem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis Vrbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam ciuitatem tunc oppugnabat, pro populo Romano bellum gerebat; nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo Romae uicino quttuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appelauerunt, fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec "discessere adytis arisque relictis di." Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possent magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuuare, seducentes eos uanis uictoriis et bellis grauissimis conterentes.
Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et squadraginta et tres annos, cum illae omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emptae calamitatibus uix illud imperium intra uiginti ab Vrbe milia dilatauerint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae ciuitatis nunc terriotiro comparetur.