Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIII] Sed iam illa mala breuiter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae ciuiles uel potius inciuiles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus uariisque uocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeuiebant; bella socialia, bella seruilia, bella ciuilia quantum Romanum cruorrem fuderunt, quantam Italiae uastationem desertionemque fecerunt! Namque antequam se aduersus Romam sociale Latium commoueret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boues, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera uagabantur et omnem non solum aliorum, uerum etiam dominorum auersabantur accessum, non sine exitio uel periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.