Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXVI] Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus opponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum deuitare Gracchorum, sed superare propositum, Lucius Saturninus tribunus plebis et Gaius Seruilius praetor et multo post Marcus Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque perducta est. Bellum deinde seruile successit et bella ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quo modo ciuitates regionesque, uastauerit, uix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum ualeat eloqui?