Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXX] Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat apud eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: "Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, dii bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contarios alii dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt uanitatis, summaeque leuitatis." Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse secundum Stoicos uidetur docere: "non enim philosophi solum, inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati." Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem ciuitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa aetate et ueste distincta, deorum genera coniugia cognationes? Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat ista culpa maiores talium simulacrorum institutores atque cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non caelo et terrae sicut iste disputat, sed ei qui fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste Balbus uelut balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non solum in cordibus religiosis, uerum etiam in aedibus superstitiosis libera suorum seruitute subuertit.