Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER V

[Pr] Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde sit illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit oportunum esse dicemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL