Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[I] Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Cur enim non hoc primum dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? Nam, id homines quando audiunt, usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed <et> qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa complere: itane de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens (non enim mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: "Mars ita positus homicidam significat", sed: "homicidam facit"; ueruntamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt, cur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque rebus ad humanam uitam pertinentibus atque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL