Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XII] Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem et superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasum esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum atque seruatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Veteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis immolarent, tamen "laudis auidi, pecuiniae liberales erant, gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant"; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire uidebatur inglorius, dominari uero atque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes "annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando atque dominando"; cum et reges utique a regendo dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis uel beniuolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod "ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat." Ista ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet atque gloriosa secundum hominum existimationem.
Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum mouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait:
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
Accipere ingentique urbem obsidione premebat;
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter <e> mori aut liberos uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente Ioue idem poeta dicit:
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
Consilia in melius referet mecumque fouebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum propterea commemorare illa uolui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisseRomanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae, quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi atque imperandi et subiugandi ac debellandi populos anteponeret, ait:
Excudent alii apirantia mollius
aera,
Cedo equidem, uiuos ducent de marmore uultus,
Orabunt causas melius caelique meats
Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento
(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores,
Parcere subiectis et debellare superbos. Has artes illi tanto peritius
exercebant, quanto minus se uoluptatibus dabant et eneruationi animi et
corporis in concupiscendis et augendis diuitiis et per illas moribus
corrumpendis, rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. Vnde qui
tales iam morum labe superabant atque abundabant, quando scribebat ista
Sallustius canebatque Vergilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed
dolis atque fallaciis ambiebant. Vnde idem dicit: "Sed primo magis ambitio
quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium propius uirtutem
erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed
ille, inquit, uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis
contendit." Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, non per
fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium peruenire; quae tamen
bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur.
Via uirtus est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad gloriam
honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum apud illos aedes
indicant, quas coniunctissimas consituerunt, Virtutis et Honoris, pro diis
habentes quae dantur a Deo. Vnde intellegi potest quem finem uolebant esse
uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem scilicet; nam mali
nec habebant eam, quamuis honorem habere cuperent, quem malis artibus
conabantur adipisci, id est dolis atque fallaciis.
Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: "Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur." Quando quidem gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus, quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae suae. Vnde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero. Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Vnde et honores, quos petiuit Cato, petere non debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare.
Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni, Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia Catonis: "Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque ciuium, praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consuelendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam."
Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, neque amplius aequo et modesto iure, actum quam expulsis regibus, quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere atque ab illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur atque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecerit, libuisse adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. "Sed postquam luxu atque desidia, inquit, ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum atque magistratuum uitia sustentabat." Paucorum igitur uirtus ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute, nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria, quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues res priuatae. Vnde corruptis moribus uitium e contrario posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam.