Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[IV] In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime uel optari, ex his, quae iam diximus et quae deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili aeternaeque ueritati coaptari atque inhaerere non possit, inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus impiorum et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus suis.
Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus institutae sunt, haec ratio est: "Sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt." Dicit autem prius se scripturum fuisse de diis, postea de hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam hominum. Quid quod in illis tribus nouissimis libris deos certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: "Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, quam humana adtigissemus"? Aut enim de omni natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. Si de omni, praeponenda est utique rebus humanis; si de aliqua, cur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. Vbi enim dicitur "non omnis", usitate quidem intellegitur "aliqua"; sed potest intellegi et "nulla", quoniam quae nulla est nec omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit subtili significatione monstrare, non solum scribens de his posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens cur id fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis quicquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius consuetudinem sequi.