Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[X] Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo dii sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes- ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae atque diuersae sunt, ex quibus pauca commemoro.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL