Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XVIII] De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta atque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuuenis impius uel ab impio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id,l quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur.