Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIX] "Saturnum, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inuenta." Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam opposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inueniunt quid sapienter dicatur? "Falcem habet, inquit, propter agriculturam." Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genus humanum. De hac crudelissima uanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius aduertamus atque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum uerum, uiuam, incorpoream incommutabilemque naturam, a quo uita in aeternum beata poscenda est; sed earum esse fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus atque mortalibus. "Quod Caelum, inquit, patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes Caelum semen esse diuinum." Hoc propterea, quantum intellegi datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Sed ecce, Saturnus si Caeli est filius, Iouis est filius. Caelum enim esse Iouem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quae a ueritate non ueniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa subuertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco uocabulo significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest esse fecundum. Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec dii alii requiruntur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno nihil dixerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL