Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXII] Iam utique habebat S alaciam Neptunus uxorem, quam, inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione compescat. "Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae in salum redit." Cur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido uesana. Quamuis enim a qua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum ita desipiat , ut hoc sapiat? Cur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut dii plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Cur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pelicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL