Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXX] Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit atque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis competentibus adtributa substituit; qui terram fundat atque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit atque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias caelestes atque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae diis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus atque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit. Haec autem facit atque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit, ut etiam ipsa proprios exserere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus aeternam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL