Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXI] Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem atque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumpta carne nato atque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus atque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL