Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXXIII] Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes atque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et impiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii atque alii similes ceterarum gentium atque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quomodo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum reddita ratio deleniret.