Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XV] Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum et motu facillimo atque celerrimo et ualentia uirium et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando canibus? quis uelocitate leporibus, ceruis, omnibus auibus? quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere atque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene atque honeste uiuendo meliores esse debemus. Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum.
Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc enim pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, quibus nos religionis affectu subdere debeamus. Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. Nam et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit atque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegamus non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius.