Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIII] Nam diuersa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegiston uocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam medietate uersari, ut hominibus apud ipsos deos necessarii uideantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non separat. Ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui audit, sicut a me positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum hominum; at ille uisibilia et contrectabilia simulacra uelut corpora deorum esse asserit; inesse autem his quosdam spiritus inuitatos, qui ualeant aliquid siue ad nocendum siue ad desideria nonnulla complenda eorum, a quibus eis diuini honores et cultus obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus inuisibiles per artem quandam uisibilibus rebus corporalis materiae copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eamque magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines potestatem. Huius Aegyptii uerba, sicut in nostram linguam interpretata sunt, ponam. "Et quoniam de cognatione, inquit, et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, uimque cognosce. Dominus, inquit, et Pater uel quod est summum Deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt humana proximitate contenti." Et paulo post: "Ita humanitas, inquit, semper memor naturae et originis suae in illa diuinitatis imitatione perseuerat, ut, sicuti Pater ac Dominus, ut sui similes essent, deos fecit aernos, ita humanitas deos suos ex sui uultus similitudine figuraret." Hic cum Asclepius, ad quem maxime loquebatur, ei respondisset atque dixisset: "Statuas dicis, o Trismegiste?" tum ille: "Statuas, inquit, o Asclepi, uides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte uate somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago s it caeli, aut, quod est uerius, translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo. Ac si dicendum est uerius, terra nostra mundi totius est templum. Et tamen quoniam praescire cuncta prudentem decet, istud uos ignorare fas non est: Futurum tempus est, cum appareat Aegyptios incassum pia mente diuinitatem sedula religione seruasse."

Deinde multis uerbis Hermes hunc locum exequitur, in quo uidetur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, quanto est ueracior atque sanctior, tanto uehementius et liberius cuncta fallacia figmenta subuertit, ut gratia uerissimi Saluatoris liberet hominem ab eis diis, quos facit homo, et ei Deo subdat, a quo factus est homo. Sed Hermes cum ista praedicit, uelut amicus eisdem ludificationibus daemonum loquitur, nec Christianum nomen euidenter exprimit, sed tamquam ea tollerentur atque delerentur, quorum obseruatione caelestis similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura deplorans luctuosa quodam modo praedicatione testatur. Erat enim de his, de quibus dicit apostolus, quod cognoscentes Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et cetera, quae commemorare longum est. Multa quippe talia dicit de uno uero Deo fabricatore mundi, qualia ueritas habet; et nescio quo modo illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut diis, quos confitetur ab hominibus fieri, semper uelit homines subdi et haec futuro tempore plangat auferri quasi quicquam sit infelicius homine, cui sua figmenta dominantur; cum sit facilius, ut tamquam deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo, quam ut per eius cultum dii possint esse, quos fecit homo. Citius enim fit, ut homo in honore positus pecoribus non intellegens comparetur, quam ut operi Dei ad eius imaginem facto, id est ipsi homini, opus hominis praeferatur. Quapropter merito homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse quod fecit.

Haec uana deceptoria, perniciosa sacrilega Hermes Aegyptius, quia tempus, quo auferrentur, uenturum sciebat, dolebat; sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat. Non enim haec ei reuelauerat sanctus Spiritus, sicut prophetis sanctis, qui haec praeuidentes cum exultatione dicebant: Si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii ( et alio loco: Erit in illo die, dicit Dominus, exterminabo nomina simulacrorum a terra, et non iam erit eorum memoria, proprie uero de Aegypto, quod ad hanc rem adtinet, ita sanctus Esaias prophetat: Et mouebuntur manufacta Aegypti a facie eius, et cor eorum uincetur in eis, et cetera huius modi. Ex quo genere et illi erant, qui uenturum quod sciebant uenisse gaudebant; qualis Symeon, qualis Anna, qui mox natum Iesum; qualis Elisabeth, quae etiam conceptum in Spiritu agnouit; qualis Petrus reuelante Patre dicens: Tu es Christus, filius Dei uiui. Huic autem Aegyptio illi spiritus indicauerant futura tempora perditionis suae, qui etiam praesenti in carne Domino trementes dixerunt: Quid uenisti ante tempus perdere nos? siue quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat, ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc atque inde perflatus et falsis uera permiscens dolet quasi perituram religionem, quem postea confitetur errorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL