Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER VIII
XXV
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XXV
] Nullo modo
igitur
per
daemonum
quasi
medietatem
ambiendum
est ad
beneuolentiam
seu
beneficentiam
deorum
uel
potius
angelorum
bonorum
, sed per
bonae
uoluntatis
similitudinem
, qua cum illis sumus et cum illis
uiuimus
et cum illis
Deum
quem
colunt
colimus
, etsi eos
carnalibus
oculis
uidere
non
possumus
;
in
quantum autem
dissimilitudine
uoluntatis
et
fragilitate
infirmitatis
miseri
sumus,
in
tantum ab eis
longe
sumus
uitae
merito
, non
corporis
loco
. Non enim quia
in
terra
condicione
carnis
habitamus
, sed si
inmunditia
cordis
terrena
sapimus
, non eis
iungimur
. Cum
uero
sanamur
, ut
quales
ipsi sunt simus:
fide
illis
interim
propinquamus
, si ab illo nos
fieri
beatos
, a quo et ipsi
facti
sunt, etiam ipsis
fauentibus
credimus
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL