Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXVI] Sane aduertendum est, quo modo iste Aegyptius, cum doleret tempus esse uenturum, quo illa auferrentur ex Aegypto, quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu diuinae religionis auersis esse instituta, ait inter cetera: m Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima"; quasi uero, si illa non auferrentur, non essent homines morituri, aut alibi essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus uolueretur temporis et dierum, tanto maior esset numerus sepulcrorum propter maiorem numerum mortuorum. Sed hoc uidetur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis eorum delubrisque succederent, ut uidelicet, qui haec legunt animo a nobis auerso atque peruerso, putent a paganis cultos fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris. Tanta enim homines impii caecitate in montes quodam modo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt uidere, ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inueniri aut uix inueniri deos, qui non homines fuerint mortuisque diuini honores delati sint. Omitto, quod Varro dicit omnes ab eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat funebres, tamquam hoc sit maximum diuinitatis indicium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari.
Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: "Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima", deos Aegypti homines mortuos esse testatur. Cum enim dixisset proauos suos multum errantes circa deorum rationem, incredulos et non animaduertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenisse artem, qua efficerent deos: "Cui inuentae, inquit, adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male uires habere potuissent." Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus et dicit: "Auus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus Inuentor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus enim, uel potius totus, si est homo totus in sensu uitae, melior remeauit in caelum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae solebat medicinae arte praebere." Ecce dixit mortuum coli pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens, quod remeauit in caelum. Adiungens deinde aliud: "Hermes, inquit, cuius auitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes morales undique uenientes adiuuat atque conseruat?" Hic enim Hermes maior, id est Mercurius, quem dicit auum suum fuisse, in Hermopoli, hoc est in sui nominis ciuitate, esse perhibetur. Ecce duos deos dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. Sed de Aesculapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercurium autem multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste auum suum fuisse testatur. At enim alius est ille, alius iste, quamuis eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille sit, alius iste; uerum et iste, sicut Aesculapius, ex homine deus secundum testimonium tanti apud suos uiri, huius Trismegisti, nepotis sui.
Adhuc addit et dicit: "lsin uero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam!" Deinde ut ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines faciunt (unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum mortuorum animis extitisse, quos per artem, quam inuenerunt homines multum errantes, increduli et inreligiosi, ait inditos simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere non utique poterant), cum de Iside dixisset, quod commemoraui, "quantis obesse scimus iratam", secutus adiunxit: "Terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque compositi." "Ex utraque natura" dicit ex anima et corpore, ut pro anima sit daemon, pro corpore simulacrum. "Vnde contigit, inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecratae uiuentes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur." Vbi est illa uelut querela luctuosa, quod terra Aegypti, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima? Nempe spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum et mortuorum, quos pro diis colebant, fuisse plenissimam. Sed dolor daemonum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas apud sanctorum martyrum memorias inminere maerebant. In multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de possessis hominum corporibus eiciuntur.