Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[IV] Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae Graeci *pa/qh, nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam in affectiones uel affectus, quidam uero, sicut iste, de Graeco expressius passiones uocant. Has ergo perturbationes siue affectiones siue passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui sentiunt, Platonici sunt siue Aristotelici, cum Aristoteles discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero in libris de finibus bonorum et malorum uerbis magis quam rebus aduersus Platonicos seu Peripateticos certare conuincit; quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et externa, eo quod nullum bonum uolunt esse hominis praeter uirtutem, tamquam artem bene uiuendi, quae non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona; sed in comparatione uirtutis, qua recte uiuitur, parua et exigua. Ex quo fit, ut ab utrisque quodlibet uocentur, seu bona seu commoda, pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici delectentur nisi nouitate uerborum. Videtur ergo mihi etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit prorsus alienus, de uerbis eos potius quam de rebus facere controuersiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum ad uim rerum adtinet, non ad uocabulorum sonum.
Vt enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum faciam, aliquid unum quod sit euidentissimum dicam. In libris, quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A_ Gellius, uir elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se nauigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breuiter adtingam, narrat A_ Gellius, cum illud nauigium horribili caelo et mari periculosissime iactaretur, ui timoris expalluit. Id animaduersum est ab eis, qui aderant, quamuis in mortis uicinia curiosissime adtentis, utrum necne philosophus animo turbaretur. Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit conloquendi uel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos nauis illa portabat, diues luxuriosus Asiaticus philosophum compellat inludens, quod extimuisset atque palluisset, cum ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili eadem uerba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo diuite responsione depulso postea quaesiuit A_ Gellius a philosopho non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset pauoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio nauiter accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes nouimus. In eo libro se legisse dicit A_ Gellius hoc Stoicis placuisse, quod animi uisa, quas appellant phantasias nec in potestate est utrum et quando incidant animo, cum ueniunt ex terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis animum moueant, ita ut paulisper uel pauescat metu, uel tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praeuenientibus mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri. Hoc enim esse uolunt in potestate idque interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit atque adcommodat mentis adsensum; sapientis autem, quamuis eas necessitate patiatur, retinet tamen de his, quae adpetere uel fugere rationabiliter debet, ueram et stabilem inconcussa mente sententiam. Haec ut potui non quidem commodius A_ Gellio, sed certe breuius et, ut puto, planius exposui, quae ille se in Epicteti libro legisse commemorat eum ex decretis Stoicorum dixisse atque sensisse.
Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala. Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque corporis: non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certamini, non rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum aptius bona uocentur an commoda, dum tamen ne his priuetur non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat, ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium uel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praeualere permittit; quin Immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uirtutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait:
Mens inmota manet, lacrimae uoluuntur inanes.