Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XI
XIII
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XIII
]
Quocirca
cuiuis
iam non
difficulter
occurrit
utroque
coniuncto
effici
beatitudinem
, quam
recto
proposito
intellectualis
natura
desiderat
, hoc est, ut et
bono
incommutabili
, quod
Deus
est, sine
ulla
molestia
perfruatur
et
in
eo se
in
aeternum
esse
mansurum
nec
ulla
dubitatione
cunctetur
nec
ullo
errore
fallatur
. Hanc
habere
angelos
lucis
pia
fide
credimus
; hanc nec antequam
caderent
habuisse
angelos
peccatores
, qui sua
prauitate
illa
luce
priuati
sunt,
consequenti
ratione
colligimus
;
habuisse
tamen aliquam, etsi non
praesciam
,
beatitudinem
, si
uitam
egerunt
ante
peccatum
,
profecto
credendi
sunt. Aut si
durum
uidetur
, quando
facti
sunt
angeli
, alios
credere
ita
factos
ut non
acciperent
praescientiam
uel
perseuerantiae
uel
casus
sui, alios autem ita ut
ueritate
certissima
aeternitatem
suae
beatitudinis
nossent
, sed
aequalis
felicitatis
omnes ab
initio
creati
sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc
mali
sunt, ab illo
bonitatis
lumine
sua
uoluntate
cecidissent
: procul
dubio
multo
est
durius
nunc
putare
angelos
sanctos
aeternae
suae
beatitudinis
incertos
, et
ipsos
de
semet
ipsis
ignorare
, quod nos de illis per
scripturas
sanctas
nosse
potuimus
. Quis enim
catholicus
Christianus
ignorat
nullum
nouum
"
diabolum
ex
bonis
angelis
ulterius
futurum
, sicut nec istum
in
societatem
bonorum
angelorum
ulterius
rediturum
?
Veritas
quippe
in
euangelio
sanctis
fidelibusque
promittit
, quod
erunt
aequales
angelis
Dei
; quibus etiam
promittitur
, quod
ibunt
in
uitam
aeternam
.
Porro
autem si nos
certi
sumus numquam nos ex illa
inmortali
felicitate
casuros
, illi
uero
certi
non sunt: iam
potiores
, non
aequales
eis erimus. Sed quia
nequaquam
Veritas
fallit
et
aequales
eis erimus,
profecto
etiam ipsi
certi
sunt suae
felicitatis
aeternae
. Cuius illi alii quia
certi
non fuerunt (non enim erat eorum
aeterna
felicitas
cuius
certi
essent
, quae
finem
fuerat
habitura
),
restat
, ut aut
inpares
fuerint
, aut, si
pares
fuerunt, post istorum
ruinam
illis
certa
scientia
suae
sempiternae
felicitatis
accesserit
. Nisi
forte
quis
dicat
id, quod
Dominus
ait
de
diabolo
in
euangelio
: Ille
homicida
erat ab
initio
et
in
ueritate
non
stetit
, sic esse
accipiendum
, ut non
solum
homicida
fuerit
ab
initio
, id est
initio
humani
generis
, ex quo utique
homo
factus
est, quem
decipiendo
posset
occidere
,
uerum
etiam ab
initio
suae
conditionis
in
ueritate
non
steterit
et ideo numquam
beatus
cum
sanctis
angelis
fuerit
, suo
recusans
esse
subditus
creatori
et sua per
superbiam
uelut
priuata
potestate
laetatus
, ac per hoc
falsus
et
fallax
, quia nec quisquam
potestatem
Omnipotentis
euadit
, et qui per
piam
subiectionem
noluit
tenere
quod
uere
est,
adfectat
per
superbam
elationem
simulare
quod non est, ut sic
intellegatur
etiam quod
beatus
Iohannes
apostolus
ait
: Ab
initio
diabolus
peccat
, hoc est, ex quo
creatus
est,
iustitiam
recusauit
, quam nisi
pia
Deoque
subdita
uoluntas
habere
non
posset
. Huic
sententiae
quisquis
adquiescit
, non cum illis
haereticis
sapit
, id est
Manichaeis
, et si quae aliae
pestes
ita
sentiunt
, quod suam
quandam
propriam
tamquam ex
aduerso
quodam
principio
diabolus
habeat
naturam
mali
; qui tanta
uanitate
desipiunt
, ut, cum
uerba
ista
euangelica
in
auctoritate
nobiscum
habeant
, non
adtendant
non
dixisse
Dominum
: A
ueritate
alienus
fuit; sed:
In
ueritate
non
stetit
, ubi a
ueritate
lapsum
intellegi
uoluit
,
in
qua utique si
stetisset
, eius
particeps
factus
beatus
cum
sanctis
angelis
permaneret
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL