Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XIV] Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, atque ait: Quia non est ueritas in eo. Esset autem in eo, si.in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim uidetur sonare: In ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. Ista locutio est et in psalmo: Ego clamaui, quoniam exaudisti me Deus; cum dicendum fuisse uideatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamaui. Sed cum dixisset: "Ego clamaui", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: "Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me."