Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XV] Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur. siue quod Hiezechiel: In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? Vbi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expressius ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine uitio. Quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare uidetur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inueniri uel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL