Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XII
XXV
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XXV
] Sed cum his
nullum
nobis est
in
his
libris
negotium
, qui
diuinam
mentem
facere
uel
curare
ista non
credunt
. Illi autem qui
Platoni
suo
credunt
non ab illo
summo
Deo
, qui
fabricatus
est
mundum
, sed ab aliis
minoribus
, quos quidem ipse
creauerit
,
permissu
siue
iussu
eius
animalia
facta
esse
cuncta
mortalia
,
in
quibus
homo
praecipuum
diisque
ipsis
cognatum
teneret
locum
, si
superstitione
careant
, qua
quaerunt
unde
iuste
uideantur
sacra
et
sacrificia
facere
quasi
conditoribus
suis,
facile
carebunt
etiam huius
opinionis
errore
. Neque enim fas est
ullius
naturae
quamlibet
minimae
mortalisque
creatorem
nisi
Deum
credere
ac
dicere
, et antequam
possit
intellegi
.
Angeli
autem, quos illi
deos
libentius
appellant
,
etiamsi
adhibent
uel
iussi
uel
permissi
operationem
suam
rebus
quae
gignuntur
in
mundo
, tam non eos
dicimus
creatores
animalium
, quam nec
agricolas
frugum
atque
arborum
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL