Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[VI] Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si pe: uersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudabiles erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas.in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus acciffit, talis uoluntas tristitia est. Et omnino pro uarietate rerum, quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos affectus mutatur et uertitur. Quaproper homo, qui secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat; odisse remanebit.