Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[IX] Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeter nam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorta est mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Vt enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus. Vt enim metuant temptari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. ut autem cupiant temptari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in temptationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in temptationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes uarias incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his mouentur affectibus, uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo uidebantur; uerum etiam illos, qui futuri praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in ceteris gentibus, aemmantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adbibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma serui agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicauit. Neque enim, in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis ludaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo.

Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. Itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infinnitate; non autem ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum uitae huius infinnitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. Culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, 'non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore'. Quocirca illa, quae *a)pa/qeia Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. Non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum atque sanctorum: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Tunc itaque *a)pa/qeia ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc uero satis bene uiuitur, <si&lg sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id agit, ut peccatdm non habeat, sed ut ueniam non accipiat. Porro si *a)pa/qeia illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus uitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? Si autem *a)pa/qeia illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, auersanda est in hac uita, si recte, hoc est secundum Deum, uiuere uolumus; in illa uero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus lohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, <nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi Pn non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Vbi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam peruenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum sa eculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit. Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes affectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. Vnde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemptuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his affectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnmii tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL