Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XIV] Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedo sti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente commisit, quasi quicquam Deo, cui uel crederetur uel cederetur, anteponendum fuit.