Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XIV
XX
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XX
] Hoc illi
canini
philosophi
, hoc est
Cynici
, non
uiderunt
,
proferentes
contra
humanam
uerecundiam
quid aliud quam
caninam
, hoc est
inmundam
inpudentemque
sententiam
? ut scilicet, quoniam
iustum
est quod
fit
in
uxore
,
palam
ndn
pudeat
id
agere
nec
in
uico
aut
platea
qualibet
coniugalem
concubitum
deuitare
.
Vicit
tamen
pudor
naturalis
opinionem
huius
erroris
. Nam etsi
perhibent
, hoc aliquando
gloriabundum
fecisse
Diogenem
, ita
putantem
sectam
suam
nobiliorem
futuram
, si
in
hominum
memoria
insignior
eius
inpudentia
figeretur
, postea tamen a
Cynicis
fieri
cessatum
est,
plusque
ualuit
pudor
, ut
erubescerent
homines
hominibus
, quam
error
, ut
homines
canibus
esse
similes
affectarent
.
Vnde
et illum
uel
illos, qui hoc
fecisse
referuntur
, potius
arbitror
concumbentium
motus
dedisse
oculis
hominum
nescientium
quid sub
pallio
gereretur
, quam
humano
premente
conspectu
potuisse
illam
peragi
uoluptatem
. Ibi enim
philosophi
non
erubescebant
uideri
se
uelle
concumbere
, ubi
libido
ipsa
erubesceret
surgere
. Et nunc
uidemus
adhuc esse
philosophos
Cynicos
;
hi
enim sunt, qui non
solum
amiciuntur
pallio
,
uermm
etiam
clauam
ferunt
; nemo tamen eorum
audet
hoc
facere
, quod si aliqui
ausi
essent
, ut non
dicam
ictibus
lapidantium
,
certe
conspuentium
saliuis
obruerentur
.
Pudet
igitur
huius
libidinis
humanam
sine
ulla
dubitatione
naturam
, et
merito
pudet
.
In
eius quippe
inoboedientia
, quae
genitalia
corporis
membra
solis
suis
motibus
subdidit
et
potestati
uoluntatis
eripuit
,
satis
ostenditur
, quid sit
hominis
illi
primae
inoboedientiae
retributum
; quod
in
ea
parte
maxime
oportuit
apparere
, qua
generatur
ipsa
natura
, quae illo
primo
et
magno
in
deterius
est
mutata
peccato
; a cuius
nexu
nullus
eruitur
, nisi id, quod cum omnes
in
uno
essent
,
in
communem
perniciem
perpetratum
est et
Dei
iustitia
uindicatum
,
Dei
gratia
in
singmis
expietur
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL