Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[V] Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat; ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus <quod intellegitur angelis dictum&lg, nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: "Venite et descendentes confundite", sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii.