Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[VI] Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: "Faciam"; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisset: "Faciamus": "Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei", non dixit "fecerunt dii" aut "ad imaginem deorum". Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt. Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis, sed ineffabili suo modo; nobis autem hic indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis sensui.
Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:
Non arma expedient totaque ex urbe sequentur? Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: "Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?" Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est "ne", ut diceremus "nonne", quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.
Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas impleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus.