Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[X] Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque uixisset. Vbi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram esse diuisam nisi diuergitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos perueniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abrabam, et quot annos postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit.

Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluuio usque ad Abrabam colligamus et praeter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque tangamus. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque <annorum&lg, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta, genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat, quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua impia significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, impiorum. Vtrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia uero in eo, qui maledictus est, atque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei. Vnde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL