Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XI] Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris impietatis gentes linguarum diuersitate punitae atque diuisae sunt et ciuitas impiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret. Vnde, sicut supra memoraui, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola uniuersum genus humanum loquebatur.
Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech, quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae apud illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Iacob et insignius atque eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducantur ad Abrabam. Quapropter etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale supplicium?
Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham, et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati sunt trium filiorum Noe, fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium atque linguarum. Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit. Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum atque ex hoc diuisio gentium. Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes, minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium, sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Vnde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii <et&lg ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt, ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent.