Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIV] Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abrabam, sine numero annorum uitae suae neminem continet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL