Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIV] In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Vbi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aues supra corpora quae diuisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint, iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione conuertent se hoc. Nondum enim impleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Celmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos.
Haec omnia in uisu facta diuinitus atque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus. Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) --- non enim ait: "Vnde sciam?" quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audiuit -: denique et hic similitudo data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per iuuencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura (quae animalia propterea trima dicuntur, quia, cum sint insignes afficuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promssionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio.
Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anno, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem adflictione completus est, non quia ibi uniuersus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc tempore computentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti quadringenti et triginta <anni&lg quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata et dicta sunt Abrahae, uel qu ando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.
Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem saluandos et in igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod diuidit inter Aegyptum et Palae stinam, ubi est ciuitas Rhinocorura.