Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXV] Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrabae. Vsus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius obediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret sum, et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugi pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius impleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit. O uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL