Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXVI] Post haec natus est Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum suum adoptare uoluisset, Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit ei Dominus et dixit illi; Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et implebo te ualde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt; et statuam testamentum meum inter me et <inter&lg te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in pussessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conseruabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conseruabis inter me et uos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur uestrum omne masculinum,, et circumcidemini carnem praeputii uestri, et erit in signo testamenti inter me et uos. Et puer octo dierum circumcidetur, uestrum omne masculinum in progenies uestras. Vernaculus et empticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur uernaculus domus tuae et empticius. Et erit testamentum meum in carne uestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octaua die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur <filius&lg, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum octauus dies, qui hebdomade completa, hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur <filius&lg et si Sarra annorum nonaginta pariet, non,sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem uero mouet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, quo modo accipiatur impletum siue adhuc expectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant *ai)w/nion, quod a saeculo deriuatum est; *ai)w\n quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut breui etiam tempore transeant; *ai)w/nion autem quod dicitur, aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL