Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXVII] Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octaua die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Vnde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: Vbi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: Vbi lex non est, nec praeuaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: "Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius", quia testamentum Dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim dixisset: "Quia hoc testamentum meum dissipauit", non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL