Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XVI
XXIX
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XXIX
]
Item
Deus
apparuit
Abrahae
ad
quercum
Mambre
in
tribus
uiris
, quos
dubitandum
non est
angelos
fuisse
;
quamuis
quidam
existiment
unum
in
eis
fuisse
Dominum
Christum
,
adserentes
eum etiam ante
indumentum
carnis
fuisse
uisibilem
. Est quidem
diuinae
potestatis
et
inuisibilis
,
incorporalis
inmutabilisque
naturae
, sine
ulla
sui
mutatione
etiam
mortalibus
aspectibus
apparere
, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi
subditum
est; quid autem illi
subditum
non est?
Verum
tamen si propterea
confirmant
horum
trium
aliquem
fuisse
Christum
, quia, cum
tres
uidisset
, ad
Dominum
singulariter
est
locutus
(sic enim
scriptum
est: Et ecce
tres
uiri
stabant
super eum, et
uidens
procucurrit
in
obuiam
illis ab
ostio
tabernaculi
sui, et
adorauit
super
terram
et
dixit
:
Domine
, si
inueni
gratiam
ante te, et
cetera
):
cur
non et illud
aduertunt
,
duos
ex eis
uenisse
, ut
Sodomitae
delerentur
, cum adhuc
Abrabam
ad unum
loqueretur
,
Dominum
appellans
et
intercedens
, ne simul
iustum
cum
impio
in
Sodomis
perderet
? Illos autem
duos
sic
suscepit
Loth
, ut etiam ipse
in
conloquio
cum illis suo
singulariter
Dominum
appellet
. Nam cum eis
pluraliter
dixisset
: Ecce,
domini
,
declinate
in
domum
pueri
uestri
, et
cetera
quae ibi
dicuntur
, postea tamen ita
legitur
: Et
tenuerunt
angeli
manum
eius et
manum
uxoris
eius et
manus
duarum
filiarum
eius,
in
eo quod
parceret
Dominus
ipsi. Et
factum
est,
mox
ut
eduxerunt
illum
foras
, et
dixerunt
:
Saluam
fac
animam
tuam, ne
respexeris
retro
, nec
steteris
in
tota
regione
;
in
monte
saluum
te
fac
, ne quando
conprehendaris
.
Dixit
autem
Loth
ad illos:
Oro
,
Domine
, quia
inuenit
puer
tuus
misericordiam
ante te, et quae
sequuntur
. Deinde post haec
uerba
singulariter
illi
respondet
et
Dominus
, cum
in
duobus
angelis
esset
,
dicens
: Ecce
miratus
sum
faciem
tuam, et
cetera
.
Vnde
multo
est
credibilius
, quod et
Abraham
in
tribus
et
Loth
in
duobus
uiris
Dominum
agnoscebant
, cui per
singularem
numerum
loquebantur
, etiam cum eos
homines
esse
arbitrarentur
; neque enim aliam ob
causam
sic eos
susceperunt
, ut tamquam
mortalibus
et
humana
refectione
indigentibus
ministrarent
; sed erat
profecto
aliquid, quo ita
excellebant
, licet tamquam
homines
, ut
in
eis esse
Dominum
, sicut
adsolet
in
prophetis
,
hi
, qui
hospitalitatem
illis
exhibebant
,
dubitare
non
possent
; atque ideo et
ipsos
aliquando
pluraliter
et
in
eis
Dominum
aliquando
singulariter
appellabant
.
Angelos
autem
fuisse
scriptura
testatur
, non
solum
in
hoc
genesis
libro
, ubi haec
gesta
narrantur
,
uerum
etiam
in
epistula
ad
Hebraeos
, ubi, cum
hospitalitas
laudaretur
: Per hanc,
inquit
, etiam quidam
nescientes
hospitio
receperunt
angelos
. Per illos
igitur
tres
uiros
, cum rursus
filius
Isaac
de
Sarra
promitteretur
Abrahae
,
diuinum
datum
est etiam tale
responsum
, ut
diceretur
:
Abraham
erit
in
magnam
gentem
et
multam
, et
benedicentur
in
eo omnes
gentes
terrae
. Et hic
duo
illa
breuissime
plenissimeque
promissa
sunt,
gens
Israel
secundum
carnem
et omnes
gentes
secundum
fidem
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL