Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXX] Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio impiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere iudicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

Inde rursus Abraham fecit in Geraris apud regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Vbi sane Abraham obiurganti regi, cur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL