Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXXI] Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum opprobrium,sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nouum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.