Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXXII] Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, temptatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeclis in notitiam proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda temptatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires suas sibi non uerbo, sedexperimento temptatione quodam modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum. Verum tamen Abrabam confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis nollet implere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens, quia per hunc oportebat impleri, quem Deus iubebat occidi non haesitauit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, praecessit. Abraham Isaac temptatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat et inponendus, ipse portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato impletum est significatiuo sanguine sacrificium? Nempe quando eum uidit Abrabam, cornibus in frutice tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus? Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est "nunc sciri feci"; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labium maris. Et hereditate possidebit semen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?
Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur <filius&lg, et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatus, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus.