Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXXIII] Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Vt autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chananaeorum, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL