Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXXV] Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis multa iam diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit, quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit impletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter impletur?