Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XL] Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter consiederata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem, quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Vtalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Vtalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus scriptura commemorat, non unus dies uel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura sic loquitur: Et habitauit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et uixit annos centum decem, et uidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph. Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consueuit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupauit; sicut in Latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit uidere pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricensimo nono anno proaui sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius aduenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui intrauerunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo. Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo uixit Ioseph, per quem uidetur ingressus.