Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[III] Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad liberam ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec atque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Vbi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti compactum atque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum, quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utram--que pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL