Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[IV] Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta, uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum, qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei seruitium Samuel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmes praecincti sunt uirtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit, ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui.
Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et aspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Vnicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?
Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda. dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum. quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec In praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam camales Israelitae, terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam po,tentes sibi uidentur, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia diuina possint implere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus, nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data. postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc uelut quaereretur causa cur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.
Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam, quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit ad inferos et reducit. Quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino; quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus impletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundum rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.
Iam uero quod adiungitur: suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores Iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. --- Et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quicquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat implere quod uouit. Potest ex ambiguo Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.
Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae? Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum "cum quisque uiuit in corpore". In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.
Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset impleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabitt cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.