Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[VII] Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini, spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.
De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo; in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum atque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque inmutabilis significata est per hoc, quod a diunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Vbi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente diuina. Vbi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.
Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positum est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Vsque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris, per quem transeundum est a Massephat uetere ad nouam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum expectatur in regno caelorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.