Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[IX] Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Vsque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum illo, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumpsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas us, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Vnde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam "ne laeseritis"? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit "ab eis", cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL